

Epistola II ad Thessalonicenses*
Caput 1: Versus 11
In quo.Ordo verborum talis est:In quo die oramus, ut dignetur,id est dignos judicet:Semper oramus.Velin quo,id est pro quo, vel cujus diei periculo vitando, semper orandum est.Opus fidei.Id est, confessionem quae proprie est opus fidei in virtute, ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel, opus fidei, omne bonum quod fides exigit: et sine quibus fides mortua est.In virtuteperseverantiae, ut scilicet det vobis perseverantiam usque ad finem.